ARGENTEA Sigilla et Emblemata

ARGENTEA Sigilla et Emblemata
ARGENTEA Sigilla et Emblemata
aureis nonnumquam scyphis includi consuevêre: quemadmodum vicissim aureae caelaturae in vasis argenteis, et quidem communiter collocabantur. Quorum prius Verrem factitâsse, Cicero ait Act. 6. de aureis caelaturis in argentum descendentibus, vide Senec. de Benesic. Nempe Argenten Pocula et Vasa praecipue olim scalpta et caelata. Licet enim Caelatura, Graeci Τορευτικὴ, h. e. ars illa, quae exstantes ostendebat sigurae, et extra corpus materiei prominentes, interdum totas, interdum dimidiatas, in aureis argenteisque vasis, apud Veteres locum suum ac auctoritatem maximereneret, praecipue tamen in argenteis vidert amavit. Hodie tantum scalpitur et cavatur argentum, ex quo pocula fiumt: Ceterum vasa etiam argentea scalpta, in Hist. Aug. legimus. Et quidem aut totis figuris exstantibus caelabatur argentum, quae ἔκτυπα, εκφαγῆ et περιφανῆ. Graecis; qualis erat ille stans extra pocula caper, apud Satyricum Sat. I.Aut dimidiatis et unum solum latus ostendentibus, quae πρόστυπα Graecis, Gallis en bosse, uti de collo et ventre craterum, legimus apud Athen. l. 5. Utraque exemptilia erant et de vasis revelli poterant, et aliis rursus illigari. Cicero ubi supra de Verre: Patella grandis, cum sigillis et simulacris Deorum. Et paulo plst, Sigillis avulsis, reliquum argentum sine avaritia veddidit. Ibidem, Que probârant, tis crustae (h. a. dimidiatae figurae) et emblemata (h. e. totae exstantes) detrahuntur. Sic Haluntini excussis deliciis cum argento puro domumrevertuntur. Ubi Argentum purum vocat id, quod sine ullis crustis ac emblematis erat, quae caelaturâ constabant. Iuvenal. Sat. 9. v. 141.
Argenti vascula puri.
Aliquando vero argentum in ipso corpore scyphi exscindebatur per Α᾿ναγλυπτικην` Artem etc. Vide Salmas. ad Solin. d. l. ut et hîc passim, inprimis, ubi de Anaglyphis et arte Empaestica: hae enim duae Toreuticae Artis seu Caelaturae methodi fuisse videntur. Addam saltem, optimum et praestantissimum, ad caelaturas eligi solitum; unde pustulatum de primae notae argento dicebatur: est autem in pustula vel pustulatum, opusτορευτικον, quod vulgo etiam en bosse Galli decunt. Idem p. 1048.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • PERIPHANA — Graece περιφανῆ et ἐκφανῆ, simulacra dicebantur, in caelatura, quaetota et apparentia ex omni parte eminebant; quemadmodum πρόςτυπα vocabantur, cum velut affixae imagines unum tantum latus ostenderent: quorum hoc Galli appellant en bosse, illud… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AUREA Pocula — gemmis ornabantur olim, sicut pocula argentea aureis caelaturis decorari solebant. Quae utraque emblemata vocabantur. ἐμβλήματα Graecis; Publio Syro Insertae, ut infra videbimus. De illis Silius Italicus l. 14. v. 662. fulgentia pocula, mixtâ… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAELARE — Cardano l. de Lapidibus, et sculpere sic distinguuntur, ut caelare de gemmis dicatur, quae cavatâ effigie insigniuntur; sculpere vero, quum imago prominens figuratur, velut in nummis, qui Principum vultibus signantur. Sed Salmasio hoc ipsum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANAGLYPHA — Graece Α᾿νάγλυφα, vasa caelara, sculpta quod sculpturae genus Italis basso rilievo dicitur. Eucherius l. 3. Regum c. 17. Anaglypha Groece, Latine Caelaturae: caelata autem sunt vasa aurea vel argentea signis eminenitoribus, extra intusque… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”